Epistola II ad Corinthos*

Caput 5: Versus 13

Sive enim mente.Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi.Sive excedimus,id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit.Sive sobrii:ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem.Sive enim mente excedimus.Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui.Deo est:non vobis, qui non potestis capere.Sive enim sobrii sumus.Condescendendo.Vobis.Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis coelum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.
(* Traductions européennes)